Vanuit de woestijn maar hopelijk niet in de woestijn
Aartsbisschop en later kardinaal Pietro Parente (1891-1986) sprak wijze woorden in de aula van Vaticanum II zoals te lezen valt in de Acta Synodalia. Hijzelf bleek de draagwijdte van zijn woorden goed in te kunnen schatten wanneer hij zegt: "Vox igitur clamantis ex deserto, non tamen, spero in deserto" (Mijn stem is dus een stem die roept vanuit de woestijn maar, naar ik hoop, niet in de woestijn). NB: Hij was titulair aartsbisschop van Ptolemaidensis in Thebaide in de woestijn van Egypte.
Enkele excerpten:
Over godsdienstvrijheid:
"His sobrie et concinne praemissis, adici posset declaratio huiusmodi: “Haec Sancta Synodus, sarta tectaque doctrina de dominio et iure Dei in hominem, creaturam intelligentem ac liberam, necnon de Ecclesia Christi divina missione Evangelium omnibus praedicandi, attenta quoque dignitate humanae personae, quamlibet persecutionem reliosam deplorat etque firmiter ius tuetur, ad conscientiae libertatem in propria religione etiam externe profitenda ac vivenda, quod quidem ius nulla humana potestas compescere aut impedire potest, nisi societatis commune bonum grave detrimentum exinde patiatur.
Ista vel similis quaedam formula … ad rem sufficere potest, quia Ecclesiae mentem in luce ponet quoad essentiale probleme hodie vigens, et quidem ultra tritam theoriam, quae multidis displicet modernis, de tolerantia religiosa ac de Statu confessionali. Cetera theologis, philosophis ac sociologis disputanda probe relinquantur. Dixi" (Bron: AS III/II, 472-473, 24 september 1964)
Over het Latijn:
"Arma diriguntur contra linguam latinam, sed pervipenduntur pericula versionem in exprimendis altissimis conceptibus dogmaticis, sicut iam dictum est ; periculum abrumpendi unitatem familiae christianae, saltem in maiori parte mundi. Ac denique minime perpenditur ista ratio potissima : lingua latina, sicut aliae linguae liturgicae admissae et probatae, praecise quia transcendunt linguam vernaculam, apta sunt ad fovendum sensum mysterii, praesertim in celebratione Missae. Ascetae ac psychologi bene compertum habent quam efficacem influxum exercere valeat ille sensus mysterii in extollendis animis ad divini. Ne igitur praepropere curramus, sed, iuxta morem Ecclesiae, lento pede procedamus et quidem non secundum arbitrium privatum, sed secundum iudicium Sanctae Sedis" (Bron : AS I/I, 425, 24 oktober 1962)
Over de H. Mis :
"Prae ceteris hoc principium omnino tendendum est : Minister altaris, agens in Persona Christi (S. Thomas), Sacrificium non conficit nisi dicat et faciat quod Christus dixit et fecit." (Bron : AS I/II, 263)
Over de bronnen van de Openbaring :
"Temporis angustia, paucissima prae multis exposui iuxta sanam theologiam, quae neque romana, neque gallica, neque germanica, neque hispanica, neque vetus, neque nova, sed simpliciter theologia catholica est ; atque eo fine ista dixi, ut pateat omnibus schema de fontibus revelationis non peccare contra veritatem, neque indulgere huic vel illi scholae theologicae, sed cum sana theologia essentialiter cohaerere, innixa traditione viginti saeculorum" (Bron : AS I/I, p. 136, 17 november 1962)