donderdag, april 30, 2026

Sermo 4 in festo sancti Thomae de Aquino

"Et sic quod in singulis doctoribus est particulariter et divisim in isto totaliter et unite continetur, proper quod Doctor Communis tamquam superior ceteris nuncupatur, velud enim species que communis est totam essentiam realem continet, supra quam individua solum accidenta superaddunt. Sic huius sancti doctrina totam scientie realitatem homini necessariam pro statu vie continet, supra quam alii doctores solum modum loquendi seu subtilitates ymaginarias superaddunt."

Sermo 4 in festo sancti Thomae de Aquino, Anonymus, Toulouse MS 342, f. 223r-v (edited by Michèle M. Mulchahey, ‘Preaching Thomas Aquinas: newly discovered sermons for the feast and translation’, in :  Ritual life in the medieval Dominican Order. Liturgical expressions, ed. by Augustine Thomson, PIMS, Toronto 2025, 250-349, 315.

zondag, februari 15, 2026

Inzichten van Benedictus XIV

 


Consueverunt quippe Episcopi saepius dolere messem quidem esse multam, operarios autem paucos: at fortasse eis quoque dolendum esset, non eam, quam debuissent, industriam ipsos adhibuisse, ut operarii ad messem pares aptique formarentur; boni namque, et strenui operarii non nascuntur, sed fiunt; ut autem fiant, ad Episcoporum solertiam industriamque maxime pertinet.

Melius enim profecto est pauciores habere Ministros, sed probos, sed idoneos, atque utiles, quam plures, qui in aedificationem Corporis Christii, quod est Ecclesia, nequicquam sint valituri. (Bron: Encycliek Ubi primum, 3 december 1740)