"Quibusdam sub aspectibus Veneratus Decessor
Noster hunc Annum quandam “consecutionem et necessitatem postconciliarem”[8]
respexit, prorsus sibi illius temporis gravium difficultatum conscius,
praesertim quod ad veram fidem profitendam eandemque recte interpretandam
attinent. Censuimus Annum fidei incohari, quinquagesimo anno transacto
a Concilio Vaticano II incepto, opportunam dare occasionem, ut intellegatur
scripta, hereditate a Patribus accepta, ad beati
Ioannis Pauli II verba, pretium
non amittere nec fulgorem. Necesse est ut congruenter legantur et noscantur et
approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in ambitu
Ecclesiasticae Traditionis ... Ut quam maxime assumimus officium ostendendi
Concilium uti summam gratiam qua Ecclesia saeculo XX est ditata: in eo nobis
tutissimus offertur index ad iter hoc ineunte saeculo detegendum”.
Nos quoque magnopere id confirmare volumus quod de Concilio paucis post mensibus
a Nostra ad Petri Successoris munus electione diximus: “Si id legimus ac recta
hermeneutica percipimus, ipsum esse fierique magis ac magis potest magna vis ad
Ecclesiam renovandam, quod est semper necessarium”
Bron: Apostolische Brief Motu Proprio Data "Porta fidei"
Geen opmerkingen:
Een reactie posten